Liber Genesis*

Caput 2: Versus 17

De ligno autem,etc.AUG., ubi supra, c. 15Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri.SEVERIANUS.Tres arborum differentiae erant in paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret.In quocunque enim die,etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sedmorte morieris.Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animae: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quae est vita corporis; quae Adae evenit, cum praesentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo:Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?et ibidem octavo:Corpus mortuum est propter peccatum;non ait mortale, sedmortuum,quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quae scilicet necesse esset mori, quod in die praevaricationis factum est.Morte morieris.Duplex mors significatur: animae, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitae accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.
(* Traductions européennes)